• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XX: De successione ordinis regii apud Israelitas post iudicum tempora.

Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumpsit exordium, quo tempore fuit propheta Samuel. ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Siluios; ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Siluius, ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto Dauid successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae. post Dauid, qui etiam ipse quadraginta regnauit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum dei Hierosolymitanum condidit. cuius tempore apud Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille diuisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung