Caput XXII: Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit et quo Ezechias regnabat in Iuda.
Ne multis morer, condita est ciuitas Roma uelut altera Babylon et uelut prioris filia Babylonis, per quam deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem reipublicae legumque perductum longe lateque pacare. erant enim iam populi ualidi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et uastatione utrimque non parua atque horrendo labore superari. nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugauit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant nec tam multae uel magnae. siquidem post illud maximum atque uniuersale diluuium, cum in arca Noe octo soli homines euaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta India subiugauit. Roma uero tot gentes et orientis et occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim crescendo robustas eas et bellicosas, quaquauersum dilatabatur, inuenit. tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. ex quibus uiginti septem pertinent ad Iesum Naue, deinde ad tempus iudicum trecenti uiginti nouem. ex quo autem reges ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. et rex tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz uel, sicut alii conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. in ea uero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee.