• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXVI: Quod eo tempore, quo inpletis septuaginta annis Iudaeorum est resoluta captiuitas, Romani quoque a dominatu sint regio liberati.

Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captiuitate Iudaeorum, quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit. a quibus tantum prima coepta fundamina et altare constructum est. incursantibus autem hostibus nequaquam progredi aedificando ualuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canone scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. sub Dario ergo rege Persarum inpletis septuaginta annis, quos Hieremias propheta praedixerat, reddita est Iudaeis soluta captiuitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. usque ad hoc tempus prophetas habuit populus Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et apud Iudaeos et apud nos canonica scripta retinentur. de quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod iam uideo esse faciendum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung