• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXXIII: De Christo et uocatione gentium quae Hieremias et Sophonias prophetico spiritu sint praefati.

Hieremias propheta de maioribus est, sicut Esaias, non de minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui. prophetauit autem regnante Iosia in Hierusalem et apud Romanos Anco Marcio, iam propinquante captiuitate Iudaeorum. tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captiuitatis, sicut in eius litteris inuenimus. Sophonias autem unus de minoribus adiungitur ei. nam et ipse in diebus Iosiae prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit. prophetauit ergo Hieremias non solum Anci Marcii, uerum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. ipse enim, quando illa captiuitas facta est, regnare iam coeperat. prophetans ergo de Christo Hieremias: spiritus, inquit, oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris, sic breuiter ostendens et dominum nostrum Christum et passum esse pro nobis. item loco alio: hic deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad eum; qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo; post haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est. hoc testimonium quidam non Hieremiae, sed scribae eius adtribuunt, qui uocabatur Baruch; sed Hieremiae celebratius habetur. rursus idem propheta de ipso: ecce, inquit, dies ueniunt, ait dominus, et suscitabo Dauid germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. in diebus illis saluabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod uocabunt eum: dominus iustus noster. de uocatione etiam gentium, quae fuerat futura et eam nunc inpletam cernimus, sic locutus est: domine deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: uere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas. quia uero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta significat: graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscit eum? huius est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de testamento nouo, cuius est mediator Christus. ipse quippe Hieremias ait: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Iacob testamentum nouum, et cetera quae ibi leguntur. Sophoniae autem prophetae, qui cum Hieremia prophetabat, haec praedicta de Christo interim ponam: exspecta me, dicit dominus, in die resurrectionis meae in futurum; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna. et iterum: horribilis, inquit, dominus super eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit eum uir de loco suo, omnes insulae gentium. et paulo post: tunc, inquit, transuertam in populos linguam et progenies eius, ut inuocent omnes nomen domini et seruiant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae adferent hostias mihi. in illo die non confunderis ex omnibus adinuentionibus tuis, quas inpie egisti in me; quia tunc auferam abs te prauitates iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris super montem sanctum meum, et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et uerebuntur a nomine domini, qui reliqui fuerint Israel. hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod apostolus etiam commemorat: si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. hae quippe in Christum illius gentis reliquiae crediderunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung