• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XLII: Qua dispensatione prouidentiae dei scripturae sacrae ueteris testamenti ex Hebraeo in Graecum eloquium translatae sint, ut gentibus innotescerent.

Has sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem, partim ui et armis, partim terrore subegerat, quando inter cetera orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit; eo mortuo comites eius cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges habere coepit Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit; insuper et dona regia in templum dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupiuerat habere in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. has ei cum idem pontifex misisset Hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit; et dati sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines, linguae utriusque doctissimi, Hebraeae scilicet atque Graecae, quorum interpretatio ut septuaginta uocetur, iam obtinuit consuetudo. traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederint - ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare - , in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet; sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat, quoniam reuera spiritus erat unus in omnibus. et ideo tam mirabile dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung