• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XLVIII: Prophetiam Aggaei, qua dixit maiorem futuram gloriam domus dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in ecclesia Christi esse conpletam.

Haec domus dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione conpleta est. ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur. haec autem domus ad nouum pertinens testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides uiui, quibus credentibus renouatisque construitur. sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renouatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum testamentum, quod appellatur nouum. quod ergo deus dixit per memoratum prophetam: et dabo pacem in loco isto, per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud accipiatur, quod dictum est: dabo pacem in loco isto, nisi dabo pacem in loco, quem significat locus iste. quoniam omnia significantia uidentur quodammodo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo: petra erat Christus, quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. maior est itaque gloria domus huius noui testamenti quam domus prioris ueteris testamenti, et tunc apparebit maior cum dedicabitur. tunc enim ueniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur in Hebraeo. nam primus eius aduentus nondum erat desideratus omnibus gentibus. non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. tunc etiam secundum septuaginta interpretes - quia et ipse propheticus sensus est - uenient quae electa sunt domini de cunctis gentibus. tunc enim uere non uenient nisi electa, de quibus dicit apostolus: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. ipse quippe architectus, qui dixit: multi uocati, pauci uero electi, non de his, qui uocati sic uenerunt, ut de conuiuio proicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam ruinam deinceps formidabit. nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area uentilatio separabit, non apparet tanta gloria domus huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung