• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XV: Qui sint mortui, quos ad iudicium exhibuit mare, uel quos mors et inferi reddiderunt.

Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora eorum seruantur in mari, aut, quod est absurdius, mare habebat bonos mortuos et infernus malos. quis hoc putauerit? sed profecto conuenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt. cum ergo et quos hic inueniet Christus in corpore constitutos simul significaret cum eis, qui resurrecturi sunt, iudicandos, etiam ipsos mortuos appellauit, et bonos, quibus dicitur: mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo, et malos, de quibus dicitur: sine mortuos sepelire mortuos suos. possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem uita est propter iustitiam, utrumque in homine uiuente atque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum et spiritum uitam. nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum, quamuis eadem paulo post etiam mortalia corpora, sicut usitatius uocantur, appellet. hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia nondum obierant. et mors et infernus, inquit, reddiderunt mortuos, quos in se habebant. mare exhibuit, quia, sicut inuenti sunt, adfuerunt; mors uero et infernus reddiderunt, quoniam uitae, de qua iam exierant, reuocarunt. nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; infernus autem propter malos, qui etiam poenas apud inferos pendunt. si enim non absurde credi uidetur antiquos etiam sanctos, qui uenturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis inpiorum remotissimis, sed apud inferos fuisse, donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam redempti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus bona recipiant, quae merentur. cum autem dixisset: et iudicati sunt singuli secundum facta sua, breuiter subiecit, quemadmodum fuerint iudicati: et mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis, his nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor infernarumque poenarum, uniuersamque simul daemonum societatem. hoc est enim quod supra euidentius praeoccupando iam dixerat: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. quod uero ibi obscurius adiunxerat dicens: quo et bestia et pseudopropheta, hic apertius: et qui non sunt, inquit, inuenti in libro uitae scripti, missi sunt in stagnum ignis. non deum liber iste commemorat, ne obliuione fallatur; sed praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur uita. neque enim nescit eos deus et in hoc libro legit, ut sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli non potest, liber est uitae, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung