Caput V: Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio relinquamus. nam paene talis quaestio etiam de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praeuaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris, tunc terra conpleta est. proinde ad utrumque interim modo nostra disputatio referatur. si enim uera sunt, quae apud illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quomodo possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur suis. huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini concubitus obtentu matris Romuli causa defenditur. fuit autem sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegium illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare debuerunt. nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam humana cubilia uindicabant.