• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput XXV: De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita.

Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus tumultus ille commissus est, ubi tot ciues ordinis cuiusque ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae testis contionantium oculos feriret memoriamque conpungeret. sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum construere, quae si esset in ciuitate, non tantis dissensionibus dilacerata conrueret? nisi forte sceleris huius rea Concordia, quia deseruerat animos ciuium, meruit in illa aede tamquam in carcere includi. cur enim, si rebus gestis congruere uoluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? an ulla ratio redditur, cur Concordia dea sit, et Discordia dea non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, illa uero mala? nec ipse aliud secutus uidetur quam quod aduertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. eo modo igitur non solum Concordiae, uerum etiam Discordiae constitui debuit. periculose itaque Romani tam mala dea irata uiuere uoluerunt nec Troianum excidium recoluerunt originem ab eius offensione sumpsisse. ipsa quippe quia inter deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali subpositione commenta est; unde rixa numinum et Venus uictrix, et rapta Helena et Troia deleta. quapropter, si forte indignata, quod inter deos in urbe nullum templum habere meruit, ideo iam turbabat tantis tumultibus ciuitatem, quanto atrocius potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui operis, aduersariae suae constitutam aedem uideret. haec uana ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione Concordiae Discordiaeque non exeunt, siue praetermiserint harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint, quibus antiqua fana fecerunt, siue et istas coluerint, cum sic eos discedente Concordia Discordia saeuiens usque ad ciuilia bella perduxerit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung