37.
Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis veteribus legis et prophetarum libris figurate Christum adnuntiant, quantalibet brevitate perstringere? p. 364,7 Nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur. Hoc forte Iudaei possunt dicere sive pagani; eis autem, qui se christianos putari volunt, premit cervicem apostolica auctoritas dicens: Omnia haec in figura contingebant illis et: Haec omnia figurae nostrae fuerunt. Nam si Ismahel et Isaac, homines nati, duo testamenta significant, quid credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? Nihil significant? Si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas honorato aliquo loco: quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? p. 364,20 Ac non potius intellegeret scriptum, ut, si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? Ita prius illa omnia, quae sunt in vetere instrumento scripturarum sanctarum, quisquis non perverso animo legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.