• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

43.

Quid ad haec respondetis, insani? Nempe ista manifesta sunt, nempe omnes, non dico calumnias contradictionis sed etiam nebulas dubitationis expellunt! Talia quaerite primo in illis libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est, nec multa, quia longum est, nec pauca vellem, ne sola existimentur ab eis, qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura evidentiora reppererit, quod ista potissimum posuerim, quae mihi occurrere in praesentia potuerunt; p. 370,22 invenietis enim multa, quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in verbis Iacob. Quis enim iam quaerat expositorem, dum legit: Velut ovis ad victimam ductus est, et omnia, quae illic multipliciter et evidenter dicuntur: quia livore eius sanati sumus, quia peccata nostra ipse portavit? Quis non quasi evangelium cantari arbitretur: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimenta mea miserunt sortem? p. 371,5 Quis nisi nimium caecus iam impleri non cernat: commemorabuntur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium? Quid illud in evangelio: Tristis est anima mea usque ad mortem et: Nunc anima mea turbata est? Nonne prius in psalmo sonuit: Dormivi conturbatus? Et unde factum est, ut dormiret, quorum vocibus acclamatum est: Crucifige, crucifige! , nonne et in psalmo secutus praenuntiat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus? Quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo et super caelos ascensuro et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro, vide, utrum hoc psalmus ante tacuerit! Sequitur enim: Exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua. p. 371,19 Quis umquam de Christo dictum dubitavit: Dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? Quis alium intellegere permissus est, ubi Hieremias dicit nimirum de sapientia: Tradidit illam Iacob puero suo et Israhel electo suo; post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est ?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung