• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS DECIMUS

2.

Augustinus respondit: Prosit nobis hoc loco ad brevitatem respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim iam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem et adhuc dicentem Christum filium dei Haebraeos non praenuntiasse prophetas, in qua sola gente nomen ipsum, quod dicitur christus, et in rege et in sacerdote sacratissimum fuit nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis figurabatur. p. 379,14 Respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. Si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae, cum Faustus reprehendat Romanos et Graecos vel alias gentes, si Hebraeis prophetis tamquam alienigenis de Christo crediderint, dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sibyllae et Orphei vel si qua forte alia sunt vatum gentilium, ut credatur in Christum, nec attendat in nullis ecclesiis illa recitari, cum Hebraei prophetae in omnibus gentibus clareant atque ad christianam salutem tanta fidelium examina adducant. Dicere autem non esse aptam gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est. p. 379,27

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung