• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

11.

Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo Moyses. Iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed quis possit omnia demonstrare? Praesertim quia, si quaedam commemorem, paratus videtur iste perversus vel in alium sensum ea conari pervertere uel, si fuerit evidentia clarioris veritatis oppressus, dicere se illa tamquam de mari salso suavem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam Moyseos velut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. p. 449,18 Quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum, ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur, ostendam. Ex quo satis appareat multo magis cetera vel statim pronuntiata vel diligenter ac veraciter perscrutata christianae fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis convincatur christiana veritate damnandus. p. 449,25 Quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in evangelio dixerit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nihil est, quod te in ingenti aestu positum fingas et cogi videaris in alterum e duobus, ut aut falsum pronunties capitulum hoc aut mendacem Iesum. Sicut enim hoc capitulum verum est, ita et verax est Iesus. Rectius visum est inquit scriptoribus ascribere falsitatem quam veritatis auctori mendacium. Itane tu Christum credis veritatis auctorem, quem praedicas carnis et mortis et vulnerum et cicatricum simulatorem? Volo mihi ostendas, unde auctorem veritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanavit, audes adscribere falsitatem. Non enim vidisti Christum, aut quemadmodum cum apostolis locutus est tecum, aut de caelo te sicut Saulum vocavit. 450,13 Quid de illo sentire, quid credere possumus, nisi quod scriptum testatur? Porro si mendax est evangelium disseminatum et notum omnibus gentibus et ab initio praedicationis nominis Christi in ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine collocatum, quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? Quid poteris proferre scriptum, quod non ille, qui hoc non vult credere, dicat esse confictum, si tanta evangelii notitia venit in dubium?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung