• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS

6.

An illud, quod adiunxit, vos movet adhuc? Quamvis nec sic quidem inquit dignum erit [et] ex utero natum credere deum et deum christianorum.

Quasi nos ipsam divinam naturam ex feminae utero extitisse credamus. p. 267,12 Nonne modo commemoravi apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: Quorum patres, et ex quibus Christum secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula? Christus ergo, dominus et salvator noster, filius dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo, quod est super omnia deus benedictus in saecula, ex femina natus est, sed ex illa infirmitate, quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis et eam sanaret in nobis; p. 267,21 non ex forma dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, natus ex femina est, sed ex forma servi, quam accipiendo semet ipsum exinanivit. Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est nisi accipiendo formam servi, non amittendo formam dei. Illa enim natura, qua in forma dei aequalis est patri, incommutabiliter permanente suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine nasceretur. p. 267,28

Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere horretis, ipsam divinitatem dei non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis, semel conceptam in utero virginis Christi carnem non vultis credere, in qua non solum non ligatus, sed nec commutatus est deus, et ipsam dei partem divinamque naturam in omnium hominum ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus per omnes terras et per omnes aquas et per omnes auras ligari, opprimi, coinquinari et nec totam postea liberari posse praedicatis!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung