• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

33.

Videsne, quam tibi non dicam: si christianus es, crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, Christianus non es. Ipse quippe videris, quid de te sentias, qui te ut gentilem vel Iudaeum doceri de Christo expetis; ego tamen neque hoc defugi et omnes tibi aditus erroris, quantum potui, clausi. p. 482,6 Nec illud sivi patere praecipitium, qua vos caeci mittitis dicentes falsa esse in evangelio, sicubi vestra haeresis exitum non invenerit, ut vobis nihil remaneat, quo redire possitis, unde Christo credatis, ubi vobis haec vox pestilentiae non possit opponi. Quin etiam sic te doceri cupis ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus, sed quo animi eius vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. Haec verba tua sunt. Bene, quod sic te doceri exigis. Quam enim verebar, ne hoc quoque in evangelio falsum esse contenderes! Crede ergo cicatricibus Christi, quia si cicatrices illae verae erant, vera etiam illa vulnera fuerant, nec vera vulnera nisi vera caro habere potuisset; hoc verum totum vestrum evertit errorem. Porro si Christus falsas cicatrices dubitanti discipulo demonstravit, et ipsum fallacem dicis ita docentem et te falli cupis ita discentem. p. 482,21 Sed quia falli nemo est qui velit, fallere autem multi volunt, magis te velle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere quam exemplo Thomae fallaciter discere. Proinde si credis, quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis velit credere docentem, ac non potius cavere fallentem? At si ille discipulus veras cicatrices tetigit Christi, veram confiteri cogeris et carnem Christi. Ita Manichaeus non permanebis, si sic credis ut Thomas; infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung