• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

13.

Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem, nescio, cum Manichaeis vinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. In uva enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus et inclusus offenderit. Noster autem panis et calix, non quilibet, - quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt, - sed certa consecratione - mysticus fit nobis, non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis, p. 553,2 nisi quod benedicimus gratiasque agimus domino in omni eius munere non solum spiritali, verum etiam corporali. Vobis autem per fabulam vestram in escis omnibus Christus ligatus apponitur adhuc ligandus vestris visceribus solvendusque ructatibus. Nam et cum manducatis, dei vestri defectione vos reficitis, et cum digeritis, illius refectione deficitis. Cum enim vos plenos reddit, resumptio vestra ipsum premit. Quod quidem misericordiae deputaretur, quando aliquid pro vobis patitur in vobis, nisi vos rursus inanes relinqueret, ut a vobis liberatus effugeret. Quomodo ergo comparas panem et calicem nostrum et parem religionem dicis errorem longe a veritate discretum, peius desipiens quam nonnulli, qui nos propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? p. 553,15 Quod ideo commemorandum putavi, ut advertatis, ex qua vanitate veniat etiam illud vestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. Sicut enim a Cerere et Libero paganorum diis longe absumus, quamvis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo nobis pares esse volueritis, nostro ritu amplectamur, ita patres nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamvis pro tempore prophetiae sabbati vacationem observaverint.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung