• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

68.

Quid aliud in evangelio discimus, cum eadem vox Petri auditur confitens Christum filium dei, quae etiam daemoniorum paria verba, sed longe impari corde emittentium? Proinde in simili voce fides Petri laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur. A quo, nisi ab illo, qui non aure humana, sed divina mente radices internas vocum illarum nosset inspicere et sine ulla falsitate discernere? Quam multi enim et alii homines dicunt Christum filium dei vivi nec tamen Petri meritis comparantur, non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: Domine, domine! et audituri: Discedite a me, sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram, in quibus plurimi nec umquam Christum vel semel negaverunt nec eius pro nostra salute passionem improbaverunt nec gentes iudaizare coegerunt, p. 665,3 et tamen Petro, qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus et non solum duodecim tribus, verum et angelos iudicanti impares apparebunt? Ita etiam multi nullius appetentes uxorem, nullum maritum appetitae usque ad mortem persequentes tamen Davidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud deum habere non possunt. Tantum interest, quid cuique in se ipso quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur, et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat, p. 665,11 quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas umquam spinas habuerunt et vix ad tricenum perveniunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung