• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

76.

Si autem propterea putant non potuisse deum bellum gerendum iubere, quia dominus postea Iesus Christus, ego inquit dico vobis non resistere adversum malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram!, intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde; ibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitavit. Sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, nonnisi ad unius dei veri potestatem atque arbitrium pertinere. p. 674,20 Unde et vetus testamentum secretum regni caelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis, ut novum testamentum revelaretur, quod figuris veteris velabatur, evidenti testificatione iam demonstrandum erat esse aliam vitam, pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum, pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatem patientissime sustineri. p. 675,1 Proinde per quorum confessiones, passiones et mortes hoc deo placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur; quorum numerus tantus effloruit, ut, si eos Christus, qui de caelo Saulum vocavit et ex lupo factum ovem in medio luporum misit, congregatos vellet armare atque adiuvare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuvit, quae gentes resisterent, quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua iam docendum erat non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem deo esse serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum filius dei factus ex muliere, factus sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, factus ex semine David secundum carnem mittit discipulos velut oves in medio luporum et monet, ne timeant eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, p. 675,17 promittit etiam ipsius corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem, Petri gladium revocat in vaginam, aurem inimici praecisam reparat ad pristinam formam, dicit se legionibus angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset, bibit praecedens, propinat sequentibus, virtutem patientiae suo revelat praecepto, suo confirmat exemplo. Propter quod deus illum suscitavit a mortuis et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. p. 676,2 Regnaverunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna deum dare et auferre ostenderetur, non hic regnaverunt apostoli et martyres, ut regnum caelorum desiderandum potius panderetur. Illi regia bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret dei voluntate praestari, isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi. Quamquam et illic prophetae noverant mori pro veritate, sicut ipse dominus dicit: A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae; et id posteaquam coepit impleri, quod sub figura Salomonis – qui latine interpretatur pacificus – de domino Christo – ipse est enim pax nostra – in psalmo prophetatum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt, p. 676,18 cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung