• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

85.

Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, veniendum erat Christo, vero salvatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est. Et ipse exspectatio gentium. Iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica – unde christi vocabantur – unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danihelis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exsultationis prae participibus suis. Natus est enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchae. p. 689,7 Huius itaque venientis ad oves, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse Iudas, cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur deficiens: Iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites testimonium in aqua: Cum hoc plane testimonio dominus venit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur fratris mei visio: Vidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae, eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. p. 689,21 Vidit omnino et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse vidit, quod multi iusti et prophetae cupierunt videre et non viderunt; salutavit ex utero, agnovit perfectius ex columba et ideo tamquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua. Venit autem dominus ad oves tondendas, hoc est exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung