• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

93.

Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne combureret, minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos, quibus eas legeret, iudicavit, si denique, ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? p. 699,17 Quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem? Occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in vitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, est diabolus, aureum propterea, quia videntur idolatriae ritus velut a sapientibus instituti, de quibus dicit apostolus: Quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes esse se sapientes stulti facti sunt et immutaverunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. p. 700,2 Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne comburit, de quo in evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram, ut, quoniam non est, qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne virtutis eius diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum verbo veritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est evangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. p. 700,15 Quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: Macta et manduca. Si macta et manduca, quare non etiam: Concide et bibe ? Ita ille vitulus per ignem zeli et aciem verbi et aquam baptismi ab eis potius, quos absorbere conabatur, absorptus est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung