• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS QUINTUS

2.

Augustinus respondit: Absit, ut hoc vos quisquam interroget, qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. p. 727,5 Prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis – haeresis quippe vestra nihil aliud novit quam et corpus et animam et deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia vel spatiis talibus occupetur – consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid veri – sicut nec in ceteris – nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in ceteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit deus finitus, quem nullus locus capit, quomodo infinitus, quem totum filius novit, quomodo finitus immensus, quomodo infinitus perfectus, quomodo finitus nullum habens modum, quomodo infinitus modus omnium, omnis cogitatio carnalis evanescit, p. 727,20 et si vult se fieri, quod nondum est, prius ex eo, quod est, erubescit. Quapropter hoc, quod vobis proponitis de deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. De deo autem Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae verus deus, cur illo nomine se populo suo insinuare voluerit, iam, quantum sat erat, diximus. De circumcisione etiam in superioribus huius operis partibus contra calumnias imperitas saepe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum est: Omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod sequitur: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia, ridentes eos et dicaciter insultantes leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere, quod ibi rideant, sed quod lugeant, quia deus eorum et illi particulae, quae praedicitur, et illi sanguini, qui destillat, illigatus et inquinatus admixtus est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung