• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS SEXTUS

5.

Quisquis itaque dicit: si omnipotens est deus, faciat, ut quae facta sunt, facta non fuerint, non videt hoc se dicere: si omnipotens est, faciat, ut ea, quae vera sunt, eo ipso, quo vera sunt, falsa sint. p. 732,25 Potest enim facere, ut aliquid non sit, quod erat; tunc enim facit, ut non sit, quando id esse invenerit, de quo fiat, velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo; hoc enim factum invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id, quod iam non est, faciat non esse? Quicquid enim praeteritum est, iam non est, quod et si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est, de quo fiat, et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse, sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re, quae iam non est. Sententia quippe, qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud, de quo dicimus, iam non est. Hanc sententiam deus falsam facere on potest, quia non est contrarius veritati. Quodsi quaeras, ubi sit haec vera sententia, prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus, sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id, quod scimus, obliti fuerimus, manebit ipsa veritate. p. 733,11 Semper enim verum erit fuisse illud, quod erat et non est; et ibi verum erit iam fuisse, quod erat, ubi verum erat, antequam fieret futurum esse, quod non erat. Huic veritati deus non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas, quo illustratur, ut sit, quicquid in quorumque animis et mentibus verum est. Omnipotentem autem deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori posse credamus, et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur, quia vere est et a quo solo est, quicquid aliquo modo est vel spiritale vel corporale, quia universa creatura sua utitur, ut ei placet; placet autem illi secundum veram incommutabilemque iustitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive naturarum sive factorum. p. 733,25 Numquid ergo dicturi sumus, quod Helias, cum esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius, aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum dei omnipotentis voluntatem? Quis hoc stultissimus dixerit? Cur ergo quod de illo in scriptura veracissima positum est, non credamus? Nisi putemus hoc solum posse facere deum, quod videre consuevimus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung