• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS

5.

Augustinus respondit: Audi ergo, quod confiteris te non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus. Non quod a carnibus abstineatis; nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras, non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intellegitis, et unde iam quantum sufficere videbatur, in superioribus partibus operis huius locutus sum; et christiani, non haeretici, sed catholici, edomandi corporis causa propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent, vel semper, sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus, sicut per quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque vel minus seu voluerit seu potuerit. p. 753,11 Vos autem ipsam creaturam negatis bonam et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali, ac per hoc eas tamquam immundiora et truculentiora dei vestri vincula exhorrentes abicitis, auditoribus autem vestris, quos tamquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis, p. 753,17 sicut quibusdam concedit apostolus secundum veniam non omnem concubitum coniugalem, etiam qui fit sola causa generandi, sed eum, qui fit per incontinentiam, sed tamen cum coniuge; neque enim conceditur secundum veniam nisi peccatum. Hoc vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis et vestros auditores docetis. Sed illis, quod sit ignoscendum, propter quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab omni tali tamquam mala et immunda contagione abstinetis. p. 754,1 Ac per hoc illud, quod sequitur ea verba apostoli, quibus commemorationem huius capituli terminasti, ipsum est omnino, quod nos facit hoc testimonium vobis obicere; quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non poneres et nobis in extremo diceres: qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video, cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commmorare malueris. Cum enim apostolus dixisset : Abstinentes a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, secutus ait: et iis, qui cognoverunt veritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum dei et orationem. p. 754,14 Haec sunt, quae negatis; hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis huiusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint. p. 754,16 Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis; hoc est, quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de vobis tanto ante a sancto spiritu prophetatum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung