8.
Ceterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Christum non carne sed corde, non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio; tunc melius, quid Matthaeus dixerit, sentient. Talibus enim dicitur in psalmo: Accedite ad eum et illuminamini et vultus vestri non erubescent. Unde centurio ille ad Christum magis accesserat, cuius fidem ita laudauvit, quam illi ipsi, per quos verba sua misit. p. 795,8 Huic rei simile est etiam illud, quod dominus ait: Tetigit me aliquis, quando mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam vestimenti eius salva facta est. Hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere uidebatur: Quis me tetigit? et: Tetigit me aliquis, cum eum turba comprimeret. Denique hoc ei responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis: ‘Quis me tetigit?’ . Quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit, sic illi missi erant ad Christum, sed centurio magis accessit. Ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis seruavit et mystice aliquid intimavit; Lucas autem hoc ipsum quemadmodum gestum esset, ostendit, ut hinc advertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. Vellem sane, ut aliquis istorum vanorum, qui huiusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose obiciunt evangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id volens intimare et exponere, et stilo exciperentur verba eius eique recitarentur: p. 795,25 utrum non aliquid plus minusve diceret aut praepostero ordine non verborum tantum, sed etiam rerum, aut utrum non aliquid ex sua sententia adiceret, tamquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed voluisse atque sensisse plane cognoverit, aut utrum non alicuius breviter complecteretur sententiae veritatem, cuius rei antea quasi expressius articulos explicasset, et si quid est aliud, quod fortasse possit certis regulis comprehendi, quomodo fiat, ut vel in duorum singulis eiusdem rei narrationibus vel in duabus unius ex una eademque re multa diversa inveniantur, nulla tamen adversa, et multa varia, nulla contraria. p. 796,11 Sic solvuntur omnia, de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut spiritus sui erroris intus teneant et nullum extrinsecus salutis admittant.