• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

15.

quod cuncta animalium genera in arcam clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, ecclesia continet; quod et munda et immunda ibi sunt animalia: sicut in ecclesiae sacramentis et boni et mali versantur; p. 345,9 quod septena sunt munda et bina immunda: non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem spiritum divina scriptura in septiformi operatione commendat sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris dei. Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito consummatur; propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Mali autem in binario numero ad schismata faciles et quodam modo divisibiles ostenduntur; quod ipse Noe cum suis octavus enumeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octavo die, id est post sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus volvuntur, octavus et primus est; p. 345,25

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung