IX.
[IX] Hoc autem dixit non propter inaequalitatem verbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus veniret ille qui minor non esset quia non semet ipsum exinanivit sicut filius formam servi accipiens.
Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma servi quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod videbant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem quia dum me ita videtis, et ex hoc quod videtis aestimatis minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum patre habeo non intellegitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Tactus enim tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad patrem erat ita videri sicut aequalis est patri ut ibi esset finis visionis quae sufficit nobis. Aliquando item de filio solo dicitur quod ipse sufficiat et in eius visione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a patre meo; et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi.
Numquid hic quia non dixit: ‚Ostendam illi et patrem,‘ ideo separavit patrem? Sed quia verum est: Ego et pater unum sumus, cum pater ostenditur, et filius ostenditur qui in illo est; et cum filius ostenditur, etiam pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait: Et ostendam illi me ipsum, intellegitur quia ostendit et patrem, ita et in eo quod dicitur: Cum tradiderit regnum deo et patri, intellegitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem dei et patris, profecto perducet ad contemplationem suam qui dixit: Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter cum dixisset illi Iudas: Domine, quid factum est quia ostensurus es te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum servabit; et pater meus diliget illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus. Ecce, quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum patre venit ad eum et mansionem facit apud eum.
[19] An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de spiritu sancto: Quem hic mundus accipere non potest quoniam non videt illum; nostis illum vos quia vobiscum manet et in vobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est de quo dictum est, vobiscum manet et in vobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur cum pater et filius venerint ut mansionem faciant apud dilectorem suum, discessurum inde spiritum sanctum et tamquam locum daturum esse maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit scriptura; paulo quippe superius ait: Et ego rogabo patrem, et alium advocatum dabit vobis ut vobiscum sit in aeternum. Non ergo discedet patre et filio venientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum quia nec ille sine ipsis venit nec illi sine illo. Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam; non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti.