• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Trinitate
Liber IV

XVI.

[XVI 21] Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt sibique potius etiam de his rebus credi volunt, quasi vero quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa facta sunt intellegere potuerunt, propterea de conversione rerum mutabilium aut de contexto saeculorum ordine consulendi sunt. Numquid enim quia verissime disputant et documentis certissimis persuadent aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere vel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates, per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia non per illam incommutabilem sapientiam sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo minus mirandum est nullo modo eos potuisse prolixiorum saeculorum seriem vestigare et quandam metam huius excursus quo tamquam fluvio genus decurrit humanum atque inde conversionem ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi ceteris meliores in illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt; alioquin non eiusdem generis praeterita quae potuerunt historici inquirerent sed potius et futura praenoscerent.

Quod qui potuerunt ab eis vates, a nostris prophetae appellati sunt,

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Trinitate
Übersetzungen dieses Werks
De la trinité vergleichen
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit vergleichen
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung