• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) Ad Demetrianum Ad Demetrianum [PL]
Finis

XXV.

Securitati igitur et vitae, dum licet, providete. Offerimus vobis animi et consilii nostri salutare [Col. 0562C] munus. Et quia odisse non licet nobis, et sic Deo plus placemus dum nullam pro injuria vicem reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid de saeculo superest, Deo satisfacere et ad verae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere. Non invidemus commodis vestris, nec beneficia divina celamus. Odiis vestris benevolentiam reddimus, et pro tormentis ac suppliciis quae nobis inferentur [Col. 0563A] salutis itinera monstramus. Credite et vivite; et qui nos ad tempus persequimini, in aeternum gaudete nobiscum. Quando istinc excessum fuerit, nullus jam poenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. Hic vita aut amittitur aut tenetur; hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei providetur. Nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus veniat ad consequendam salutem: in isto adhuc mundo manenti poenitentia nulla sera est; patet ad indulgentiam Dei aditus, et quaerentibus atque intelligentibus veritatem facilis accessus est. Tu, sub ipso licet exitu et vitae temporalis occasu, pro delictis roges et Deum, qui unus et verus est, confessione et fide agnitionis ejus implores, venia confitenti datur, et credenti indulgentia salutaris de divina pietate conceditur, et [Col. 0563B] ad immortalitatem sub ipsa morte transitur. 225

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Demetrianum [CSEL] vergleichen
Ad Demetrianum [PL]
Übersetzungen dieses Werks
A Démétrien vergleichen
An Address to Demetrianus vergleichen
An Demetrianus (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung