• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum
Tertullian (160-220)
De Praescriptione Haereticorum
(De praescriptione haereticorum)

I.

[1] Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem prouocat nostram non oportere nos mirari super haereses istas, siue quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, siue quia fidem quorumdam subuertunt, ad hoc enim sunt ut fides habendo temptationem haberet etiam probationem. [2] Vane ergo et inconsiderate plerique hoc ipso scandalizantur quod tantum haereses ualeant. Quantum si non ualerent, non fuissent. [3] Cum quod sortitum est, ut omnimodo sit, sicut causam accipit ob quam sit, sic uim consequitur per quam sit, nec esse non possit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Praescriptione Haereticorum
Übersetzungen dieses Werks
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) vergleichen
Les prescriptions contre les Hérétiques vergleichen
The Prescription Against Heretics vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - Prescription against Heretics

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung