XXVI.
[1] Porro consequens erat, ut cui demandabat euangelii administrationem, non passim nec inconsiderate administrandam adiceret secundum dominicam uocem 'ne margaritam porcis et sanctum canibus iactaret'. [2] Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius taciti sacramenti; ipse praeceperat si quid in tenebris et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent. [3] Ipse per similitudinem praefigurauerat ne unam mnam, id est unum uerbum eius, sine fructu in abdito reseruarent. [4] Ipse docebat lucernam non sub modium abstrudi solere sed in candelabrum constitui ut luceat omnibus qui in domo sunt. [5] Haec apostoli aut neglexerunt aut minime intellexerunt si non adimpleuerunt abscondentes aliquid de lumine, id est, de Dei uerbo et Christi sacramento. [6] Neminem, quod scio uerebantur, non Iudaeorum uim, non ethnicorum. Quo magis utique in ecclesia libere praedicabant qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. [7] Immo neque Iudaeos conuertere neque ethnicos inducere potuissent nisi, quod credi ab eis uolebant, ordine exponerent. [8] Multo magis iam credentibus ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent. [9] Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diuersam et contrariam illi quam catholicae in medium proferebant, [10] ut alium Deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos, [11] cum ipsi obsecrarent in epistulis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes et non essent scismata et dissensiones in ecclesia, quia siue Paulus siue alii, eadem praedicarent. [12] Alioquin meminerant, Sit sermo uester, est est, non non. Nam quod amplius hoc, a malo est, ne euangelium in diuersitate tractarent.