• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

XXVII.

[1] Si ergo incredibile est uel ignorasse apostolos plenitudinem praedicationis uel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, uideamus ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae autem suo uitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. [2] Omnia ista scrupulositatis incitamenta inuenias praetendi ab haereticis. [3] Tenent correptas ab apostolo ecclesias: O insensati Galatae, quis uos fascinauit? et: Tam bene currebatis, quis uos impediit? ipsumque principium: Miror, quod sic tam cito transferemini ab eo qui uos uocauit in gratia, ad aliud euangelium; [4] item ad Corinthios scriptum quod essent adhuc carnales qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum, qui putarent se scire aliquid quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. [5] Cum correptas ecclesias opponunt, credant et emendatas. [6] Sed et illas recognoscant de quarum fide et scientia et conuersatione apostolus gaudet et Deo gratias agit; quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis iura miscent.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Praescriptione Haereticorum
Übersetzungen dieses Werks
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) vergleichen
Les prescriptions contre les Hérétiques vergleichen
The Prescription Against Heretics vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - Prescription against Heretics

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung