XXVIII.
[1] Age nunc, omnes errauerint, deceptus sit et apostolus de testimonio reddendo quibusdam ; nullam respexerit Spiritus sanctus uti eam in ueritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre ut esset doctor ueritatis. Neglexerit officium Dei uillicus, Christi uicarius, sinens ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat; ecquid uerisimile est ut tot ac tantae in unam fidem errauerint? [2] Nullus inter multos euentus unus est exitus: uariasse debuerat error doctrinae ecclesiarum. [3] Ceterum quod apud multos unum inuenitur, non est erratum sed traditum. [4] Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt!