IV.
[1] Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt et fugiendas praefinierunt et, sicut esse illas non expauescimus, ita et posse id propter quod effugiendae sunt, non miremur. [2] Instruit Dominus multos esse uenturos sub pellibus ouium rapaces lupos. [3] Quaenam istae sunt pelles ouium nisi nominis christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes? [4] Qui pseudoprophetae sunt nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri euangelizatores? Qui antichristi, interim et semper, nisi Christi rebelles? [5] Hoc erunt haereses, non minus nouarum doctrinarum peruersitate ecclesiam lacessentes, quam tunc antichristus persecutionum atrocitate persequetur nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. [6] Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint quam qui ad haereses non exorbitauerint. [7] Neque enim eos probabiles intelligi iubet qui in haeresim fidem demutant, sicut ex diuerso sibi interpretantur quia dixit alibi: omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem.