• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De spectaculis

19

1 exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus? si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano. 2 Р»bonum est, cum puniuntur nocentes.в•— quis hoc nisi nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. 3 quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. 4 certe quidem gladiatores innocentes in ludum veneunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant. etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?

5 sed haec ethnicis respondi. ceterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus. quamquam nemo haec omnia plenius exprimere potest nisi qui adhuc spectat. malo non implere quam meminisse.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De spectaculis
Übersetzungen dieses Werks
Contre les spectacles vergleichen
The Shows vergleichen
Über die Schauspiele (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung