4
1 ne quis argutari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis einus ore nostro contestamur. 2 quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria? ex qua omnis immundus et nequam spiritus ut ita dixerim, + quia nec diutius de hoc. 3 igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian. 4 commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint exinde titulos, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur. si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatrian neque ad nostram eierationem pertinebit.