• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

9.

Vigiliae et pernoctationes in basilicis. Paucorum culpa non praejudicat religioni. Quod semel fecisse bonum est, non potest esse malum si frequenter fiat.—De vigiliis et pernoctationibus in basilicis martyrum saepe celebrandis, in altera Epistola, quam ante hoc ferme biennium sancto Ripario presbytero scripseram, respondi breviter. Quod si ideo eas aestimas respuendas, ne saepe videamur Pascha celebrare, et non solemnes post annum exercere vigilias: ergo et die dominico non sunt Christo offerenda sacrificia, ne resurrectionis Domini crebro Pascha celebremus: et incipiamus non unum Pascha habere, sed plurima. Error autem et culpa juvenum vilissimarumque mulierum, qui per noctem saepe deprehenditur, non est religiosis hominibus imputandus: quia et in vigiliis Paschae tale quid fieri plerumque convincitur, et tamen paucorum culpa non praejudicat religioni; qui et absque vigiliis possunt errare vel in suis, vel in alienis domibus. Apostolorum fidem Judae proditio non destruxit. Et nostras ergo vigilias malae aliorum vigiliae non destruent: quin potius pudicitiae vigilare cogantur, qui libidini dormiunt. Quod enim semel fecisse bonum est, non potest malum esse, si frequentius fiat: aut si aliqua culpa vitanda est, non ex eo quod saepe, sed ex eo quod fit aliquando culpabile est. Non vigilemus itaque diebus Paschae, ne exspectata diu adulterorum desideria compleantur; ne occasionem peccandi uxor inveniat, ne maritali non possit recludi clave. Ardentius appetitur quidquid est rarius.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Vigilantium liber unus
Übersetzungen dieses Werks
Against Vigilantius vergleichen
Gegen Vigilantius (BKV) vergleichen
Traité contre l'hérétique Vigilantius vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung