• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

25.

Librum Pelagii confutat. — Transeamus ad alia, in quibus perpetua oratione utendum est, ita dumtaxat, ut habeas potestatem refellendi et quaerendi si quid volueris. C. Audiam patienter, non enim dicam libenter; et magis mirabor ingenium, cujus stupeo falsitatem. A. Utrum falsa sint an vera quae dicturus sum, cum audieris tunc probabis. C. Loquere ut vis, mihi decretum est si respondere non potuero, magis silere, quam mendacio acquiescere. A. Quid interest utrum te tacentem, an loquentem superem, et juxta Protei fabulam vigilantem capiam, an dormientem? C. Cum dixeris quae volueris, audies quae nequaquam velis. Veritas enim laborare potest, vinci non potest. A. Libet sententias tuas parumper discutere, ut intelligant sectatores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. Dicis, Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit, per quod magnam partem Christianorum excludis a justitia, et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias. Quotus enim quisque Christianorum habet legis scientiam, quam in multis Doctoribus Ecclesiae; aut raro, aut difficulter invenias? Verum tu tantae es liberalitatis, ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, Scientiam legis etiam feminas habere debere: cum Apostolus doceat esse tacendum mulieribus in Ecclesia; et si quid ignorant, domi viros suos debere consulere (I Cor. XIV). Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris. Jungis enim et ponis in titulo, Quod et feminae Deo psallere debeant. Quis enim ignorat psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? Verum tu donas quod non licet; ut quod verecunde facere debeant, et absque ullo arbitro, magistri auctoritate proclament.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung