• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

1.

Sacrificium pro ignorantia, errore, etc. — CRITOB. Multa quidem de Scripturis sanctis memoriter copioseque dixisti, et quasi quibusdam nubibus clarum nisus es veritatis lumen operire, sed quid ad rem? His enim cunctis testimoniis videris hominum accusare naturam, ac per hoc invidiam referre in Deum, si tales homines condidit, ut oblivione et ignorantiae peccato carere non possint. Ex quo perspicuum est, hominem posse, si voluerit, non peccare. Id enim fecit, quod vitare non potuit. Ubi autem aufertur possibilitas, aufertur et vitium, nemo enim in eo condemnatur, quod facere non potuit. ATTIC. Saepe dixi te non intelligere conatus meos, nec considerare quid argumenteris; sed quid Deus jusserit. Pro oblivione, errore et ignorantia, quasi pro peccato offeruntur sacrificia: sive hoc male juxta te, sive bene juxta me, Deus praecepit. Meum est observare quod jussit; tuum Dei jussa reprehendere. C. Quoniam vim facis perspicuae veritati, et me trahis ad blasphemiam, concedam tibi hoc in veteri Lege praeceptum, de qua scriptum est: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Numquid et de Evangelio poteris hoc approbare, ut puniatur quispiam pro eo quod nesciat, et ante poenas luat, quam reus sit conscientiae [Al. ignorantiae]? A. Dum ignoramus, Manichaeus nobis consurgit repente, qui Legem dicit abolitam, et solos novi Testamenti legendos libros. C. Quid enim a me audivisti, ut hoc autumes? Et Lex enim patribus data, pro tempore justa, et sancta est, et veniente Evangelii perfectione, viliora cessarunt. A. Ergo nequaquam observandum est, quod Lege praecipitur? C. Quaedam observanda, quaedam praetermittenda sunt. A. Quoniam te video esse doctissimum, dic mihi quae de veteri Testamento observare debeam, et quae relinquere. C. Mandata observare debemus, quae ad vitam et mores pertinent corrigendos, de quibus dictum est: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9). Quae autem ad caeremonias Legis, et ritus sacrificiorum pertinent, relinquenda sunt. A. Ignosce mihi, cum Legis et omnium Scripturarum scientiam jactites, non animadvertis quid velim dicere. C. Hoc intelligo quod loqueris, et non quod taces. A. Tacere tibi videor, qui tantis exemplis docere te volui, peccare hominem per ignorantiam: et pro peccato, ut in Lege hostias, ita et in Evangelio offerendam poenitudinem?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung