• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

2.

Exemplum e N. T. in Apostoli persona. — C. Da testimonium novi Instrumenti, ubi error et ignorantia, et impossibilitas mandati teneatur in crimine. A. Non necesse est multa proferre. Unum proferam, cui certe contradicere non poteris. Vas electionis perspicue loquitur: Consentio enim legi Dei juxta interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.). C. Protulisti testimonium, quod pro me facit. Liberati ergo de corpore hujus mortis per gratiam Domini nostri Jesu Christi, nequaquam ultra peccare debemus. A. Liberati quidem sumus baptismo Salvatoris. Sed id mihi edissere, quare dixerit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae in membris meis est. Quae est ista lex regnans in membris hominis, et repugnans legi mentis ejus? Responde simpliciter. Taces? Audi eumdem Apostolum apertissime praedicantem: Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, operor: sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam ego operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, operari autem bonum non invenio. Non enim, quod volo, bonum, hoc ago: sed quod nolo, malum, hoc facio. Si autem quod nolo, hoc ego facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Ibid., 15 seqq.). C. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec dicere sentias. Qui enim conscientia in se loquentis Christi libere proclamat: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (I Cor. XIII, 3)? Et in alio loco: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8): iste hoc de se dicere poterat, Operari bonum non invenio? et, Non quod volo, bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago? Quid illud erat boni, quod volebat facere, et non poterat? Et quid illud erat mali, quod nolebat, et tamen vitare non poterat? Ergo non ex sua persona hoc dicit: sed ex persona generis humani, quae vitiis subjacet ob carnis fragilitatem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung