• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

14.

A Christi Domini et Apostolorum exemplo. — Pater, inquit, si possibile est, transeat calix iste a me. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39). Filius Dei qui dixit, et facta sunt, mandavit et creata sunt omnia (Psal. CXLVIII, 5), secundum hoc quod Filius hominis dicitur, sententiam temperat: Pater, si possibile est; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 40): et Critobulus meus adducto supercilio loquitur, Potest homo sine peccato esse si velit. Apostoli audiunt: Sic non potuistis una hora vigilare mecum (Marc. XIV, 37)? Non dixit, noluistis, sed, non potuistis. Apostoli una hora vigilare non possunt, somno, moerore et carnis fragilitate superati, et tu potes longo tempore omnia simul peccata superare? Marcus Evangelista scribit de Domino: Et non poterat ibi ne unam quidem facere virtutem, nisi paucis aegrotantibus manus imponens, sanavit eos, et admirabatur propter incredulitatem eorum (Marc. VI, 5). Dominus dicitur non potuisse in Nazareth ne unam quidem facere virtutem, et infidelitatis alienae stupore retinetur: et vos potestis omne quod vultis. Denique in consequentibus scribitur: Abiit in fines Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem volebat scire, et latere non potuit (Marc. VII, 24). Vere utique cupiebat latere, et quod cupiebat, quare facere non poterat, ut in adventu suo omnium conscientiam declinaret? Quaeris causas, cur latere non potuerit? Cogita assumpti hominis veritatem, et omni carebis scandalo. Si Filius Dei aliquid in carne et propter carnem non potuisse narratur, nos qui toti carnei sumus, et quotidie spiritus operibus repugnamus, contra Apostoli sententiam quae volumus cuncta faciemus? Petrus apostolus tria vult facere in monte tabernacula, unum Domino, alterum Moysi, tertium Eliae, nesciens quid loquitur timore perterritus: et nos Pythagoricae philosophiae ructamus superbiam? De die et hora consummationis ultimae et Angelos coelorum, et Filium ignorare respondit, et nos plenam scientiam pollicemur? Carnis infirmitas Deo habitatore gaudebat, et tamen mensuram fragilitatis suae excedere non potuit, ut non τῷ δοκεῖν (Secundum apparentiam), juxta veteres haereticos, sed vere Dei Filius, hominis Filius crederetur. Apostolos parumper relinquens, cecidit in terram pronus, et orabat dicens: Pater, si possibile est (Matth. XXVI, 39). Cur, quaeso, sententiam ambigenter exprimebat, qui in alio loco dixerat, Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX, 26; Marc. X, 27; Luc. XVIII, 27)? Sed homo passurus, hominis loquitur verbis. Ille dicit: Si possibile est, una hora praetereat. Tu dicis, possibile est omni tempore peccata vitare.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung