15.
Ex aliis in Evangelio historiis. — In quibusdam exemplaribus et maxime in Graecis codicibus, juxta Marcum in fine ejus Evangelii scribitur: Postea cum accubuissent undecim, apparuit eis Jesus, et exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum, quia his qui viderant eum resurgentem, non crediderunt (Marc. XVI, 14). Et illi satisfaciebant dicentes: Saeculum istud iniquitatis et incredulitatis substantia est, quae non sinit per immundos spiritus veram Dei apprehendi virtutem: idcirco jam nunc revela justitiam tuam (I Joan. V, 19). Cui si contradicitis, illud certe renuere non audebitis: Mundus in maligno positus est (Ibid.): et quod Dominum suum Satanas tentare ausus sit, et victus atque confusus recesserit, usque ad tempus, utique passionis. Ille tentatur, et successor Joviniani audet loqui: Eos qui plena fide baptisma consecuti sunt, non posse tentari; immo aliis verbis: Posse hominem baptizatum, si noluerit, nequaquam ultra peccare. Zacharias justus audit ab Angelo: Quia non credidisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem nativitatis ejus (Luc. I, 20). Pater lunatici de Apostolis loquitur: Rogavi discipulos tuos, ut ejicerent eum, id est daemonem, et non potuerunt (Matth. XVII, 15). Et ipsi discipuli interrogant Salvatorem: Quare non potuimus ejicere illum? Et audiunt, Propter incredulitatem vestram. Cur, quaeso? quia omnia posse, Domino servabatur. Intravit cogitatio in Apostolos, quis eorum major esset, et emendantur [Al. emendatur] doctrina Salvatoris, dum minimus major agnoscitur, et humilitas sublimitate mutatur. Non recipitur ab urbe Samaritanorum, quia facies ejus erat euntis Jerusalem. Jacobus et Joannes vere filii tonitrui, et zeli ardore ferventes Phinees et Eliae ignem de coelo deducere cupiunt, et corripiuntur a Domino: qui utique non corriperentur, si absque errore talia voluissent. Ibant cum illo populi, hoc est, cum Domino, qui conversus dixit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et filios, et fratres et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Et, Qui non portat crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus (Ibid., 27). Et in hoc loco temerarius proclamabo: Potest homo, si velit, omnia peccata vitare; facilia enim sunt mandata ejus? Qui merentur audire a Domino Salvatore: Vos estis qui justos vos esse dicitis coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod apud homines excelsum est, abominabile est coram Deo (Luc. XVI, 15). Impossibile est, inquit, ut scandala non veniant (Luc. XVII, 1). Puto quod peccatum scandalum sit, quod per scandalum venit. Nisi fallor enim, σκῶλον et σκάνδαλον apud Graecos ex offensione et ruina nomen accepit. Propterea in multis offendimus omnes (Jacob. III, 2). Fac ut non corruerim, certe offendi, et non in uno, sed in pluribus. Arbitror quod in aliquo offendisse peccatum sit. Dixerunt Domino Apostoli: Auge nobis fidem. Qui respondit eis: Si habueritis fidem, quasi granum sinapis (Matth. XVII, 19), quod utique minimum est omnium seminum; et Critobulus meus fidei nobis montibus intumescit.