• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

16.

Impeccantiam a Deo tribui posse. — Dicebat autem, inquit, et parabolam illis, quod semper oportet orare et numquam deficere (Luc. XVIII, 1). Frustra semper oramus, si in nostro arbitrio est facere quod volumus. Dixerunt Apostoli: Et quis potest salvus esse? Audiunt a Domino: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia apud Deum sunt (Marc. X, 26, 27). Ergo aliqua, quae apud homines impossibilia sunt, certe ea esse possibilia ex eo ostenditur, quod apud Deum possibilia sunt. Sit ergo et apud Deum possibile, homini, si velit, donare impeccantiam, non ipsius merito, sed sua clementia, et apud homines nequaquam possibile liberi arbitrii potestate, quod nutu donantis accipitur. Non suffecerat Apostolis dudum super dignitate quaesisse, quis eorum major esset, sed in ipso necessitatis et passionis articulo scribitur de eis: Facta est contentio inter illos, quis illorum major esset (Luc. XXII, 24). Optimum revera tempus instante cruce de dignitate contendere. Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Ibid., 31). Et certe juxta vos in Apostoli erat positum potestate, si voluisset, ut non deficeret fides ejus, qua utique deficiente, peccatum subingreditur. In quibusdam exemplaribus tam Graecis quam Latinis invenitur, scribente Luca: Apparuit illi Angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 23), haud dubium quin Dominum Salvatorem. Et factus in agonia prolixius orabat, factusque est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Ibid., 44). Salvator in passione ab Angelo confortatur; et Critobulus meus non indiget auxilio Dei, habens liberi arbitrii potestatem: et tam vehementer orabat, ut guttae sanguinis prorumperent ex parte, quem totum erat in passione fusurus. Quid, inquit, dormitis? surgite et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XVI, 21). Debuit juxta vos dicere: Quid dormitis? surgite et resistite, liberum enim habetis arbitrium, et semel vobis concessa a Domino potestate, nullius alterius indigetis auxilio. Si enim hoc feceritis, non intrabitis in tentationem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung