• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

17.

Item ex Evangelica historia. — Non possum, ait, ego facere a memetipso aliquid, sed [Al. et] sicut audio, ita judico (Joan. V, 30). Ariani objiciunt calumniam, sed respondet Ecclesia, ex persona hominis haec dici qui assumptus est. Tu e contrario loqueris; Possum sine peccato esse, si voluero. Ille nihil potest ex se facere, ut hominis indicet veritatem. Tu potes omnia peccata vitare, ut adhuc in corpore constitutus ἀντίθεον esse te doceas. Negat fratribus et propinquis ire se ad scenopegiam; et postea scriptum est: Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad solemnitatem, non manifeste, sed quasi in abscondito (Joan. VII, 10). Iturum se negavit, et fecit quod prius negaverat. Latrat Porphyrius, inconstantiae ac mutationis accusat, nesciens omnia scandala ad carnem esse referenda. Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem, utique possibilem, et tamen quod erat possibile, nemo impleverat, neque enim culpa imperantis est, sed fragilitas audientis, ut omnis mundus subditus fiat Deo. In Evangelio secundum Joannem in multis et Graecis et Latinis codicibus invenitur de adultera muliere, quae accusata est apud Dominum. Accusabant autem et vehementer urgebant Scribae et Pharisaei, juxta legem eam lapidare cupientes. At Jesus inclinans, digito scribebat in terra (Joan. VIII, 6): eorum videlicet qui accusabant, et omnium peccata mortalium, secundum quod scriptum est in Propheta: Relinquentes autem te, in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). Tandem caput elevans dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus mittat super eam lapidem (Joan. VIII, 10). Hoc quod dicitur sine peccato, Graece scriptum est ἀναμάρτητος. Qui ergo dicit, aliud esse sine peccato, et aliud ἀναμάρτητον, aut Graecum sermonem novo verbo exprimat, aut si expressum est a Latinis, ut interpretationis veritas habet, perspicuum est ἀναμάρτητον nihil aliud esse, nisi sine peccato. Et quia accusatores omnes fugerunt [Al. fugiunt] (dederat enim verecundiae eorum clementissimus judex spatium recedendi) rursumque in terra scribens, terramque despiciens: paulatim discedere, et oculos illius declinare coeperunt: solusque remansit cum muliere, cui locutus est Jesus: Ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae ait: Nullus, Domine. Respondit ei Jesus, nec ego te condemnabo. Vade, et amodo noli peccare (Joan. VIII, 10, 11). Praecepit Dominus, ne ulterius peccaret, sicuti et alia similiter in Lege mandavit. Sed utrum ea fecerit, necne, Scriptura non dicit. Omnes, inquit, qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8). Si omnes, nullus excipitur. Qui venerunt, inquit, non, qui missi sunt, de quibus Propheta ait: Ipsi veniebant a se, et ego non mittebam eos (Jerem. XVII, 12). Quo verbo solius Christi potentia reservatur, qui ad sua venerat, et sui eum non receperunt. Dum essem, inquit, in mundo cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex eis periit, nisi unus filius perditionis (Joan. XVII, 12). Non dixit, dedi eis liberi arbitrii potestatem, ut ipsi se suo labore salvarent, sed, ego custodivi eos, ego servavi. Denique infert, Non peto, ut eos auferas de mundo, sed ut custodias illos a malo. In Actibus Apostolorum scriptum est (Act. XV), inter Paulum et Barnabam propter Joannem, qui cognominatus est Marcus, ortam dissensionem, ita ut separarentur; et Barnabas Marcum, et Paulus Sylam assumeret in Evangelii ministerium. Paulus severior, ille clementior, uterque in suo sensu abundat [Al. abundabat]. Et tamen dissensio habet aliquid humanae fragilitatis. In eodem volumine legitur: Transierunt Phrygiam et Galaticam [Al. Galatiam] regionem, prohibiti a Spiritu sancto loqui verbum in Asia (Act. XVI, 6): quo maledicto in ipsa provincia puto usque hodie haereticos, qui contra Spiritum sanctum faciunt, plurimos reperiri. Cumque venissent, ait, in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, sed non dimisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). Nota quod Spiritus Jesu, Spiritus sanctus sit, qui in alio loco propter unitatem substantiae, Patris Spiritus appellatur. Volunt [Al. voluerunt] loqui in Asia, et prohibentur a Spiritu sancto. Tentant ire in Bithyniam, et non eos permittit Spiritus Jesu. Satis importune, si eis faciendi, vel non faciendi semel dederat liberi arbitrii potestatem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung