• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

29.

Salvemur Dei misericordia. — Unde et nos dicimus esse justos sanctos viros, et post peccata placentes Deo, non suo tantum merito, sed ejus clementia, cui omnis creatura subjecta est, et indiget misericordia ejus. Audiant haeretici, qui elevantur per superbiam, et dicunt: Ipsi nobis fecimus cornua. Audiant illud quod audivit Moab: Audivimus superbiam Moab, superbus est valde (Amos. VI, 14). Altitudinem illius, et elationem et glorificationem, et inflationem cordis ego cognovi, dicit Dominus, quoniam nequaquam juxta inflationem ejus et fortitudo illius est (Isai. XVI, 6). Diciturque ad hujuscemodi homines: Inimici autem eorum (haud dubium quin gregis Domini) confirmant, dicentes: non peccavimus, cum peccaverint in pulchritudinem justitiae, et in exspectationem patrum. Vis scire quando omnia peccata finiantur? audi eumdem prophetam: In tempore illo, dicit Dominus, quaeretur iniquitas in Israel, et non erit, et peccatum in Juda, et non invenietur (Jer. I., 20). Cur, quaeso? sequitur: Quia propitius ero illis. Ubi autem propitiatio est, praecessit ante peccatum. Tolle igitur posse, et concedam, omnia, donante Deo, subsistere. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini (Thren. III, 26); bonum est ponere in pulvere os suum, dare percutienti se maxillam, saturari opprobriis, spem habere in Domino (Ibid., 27 seqq.). Si enim abjecit, et miserebitur juxta multitudinem misericordiarum suarum; neque enim humiliavit corde suo et abjecit filios hominum. Frustra murmurat homo pro peccatis suis. Scrutemur vias nostras, et quaeramus et revertamur ad Dominum (Ibid., 40, 41). Levemus corda cum manibus ad Dominum in coelum, dicamusque ei: Inique egimus, et ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es (Ib., 42).

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung