6.
Quid Deus coronet in nobis. — A. Videris mihi obliviosus esse, et quasi nihil supra dictum sit, per easdem disputationis reverti lineas. Hoc enim longa dissertione conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis concessit liberum arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet. C. Quid ergo coronat in nobis, et laudat quod ipse operatus est? A. Voluntatem nostram, quae obtulit omne quod potuit, et laborem, qui contendit ut faceret, et humilitatem, quae semper respexit ad auxilium Dei. C. Ergo si non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen non fecimus quod voluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus, qui voluit facere; sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere. A. Non intelligis διλήμματον tuum in grande blasphemiarum decidisse barathrum: ut ex utraque parte, aut invalidus sit Deus, aut invidus, et non tantum ei laudis sit, quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis, quod mala non coercuit. Detrahatur ergo illi, cur diabolum esse permiserit, cur passus sit, et hucusque patiatur quotidie aliquid in mundo mali fieri. Quaerit hoc Marcion, et omnes haereticorum canes, qui vetus laniant Testamentum, et hujuscemodi syllogismum texere consueverunt. Aut scivit Deus hominem in paradiso positum praevaricaturum esse mandatum illius, aut nescivit. Si scivit, non est in culpa is qui praescientiam Dei vitare non potuit; sed ille qui talem condidit, ut Dei non posset scientiam devitare. Si nescivit, cui praescientiam tollis, aufers et divinitatem. Hoc enim genere in culpa erit qui elegit Saul futurum postea regem impiissimum. Et Salvator aut ignorantiae, aut injustitiae tenebitur reus, cur in Evangelio sit locutus: Nonne vos duodecim ego elegi Apostolos, et unus de vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Interroga eum, cur Judam elegerit proditorem? Cur ei loculos commiserit, quem furem esse non ignorabat. Vis audire rationem. Deus praesentia judicat, non futura. Nec condemnat ex praescientia, quem noverit talem fore, qui sibi postea displiceat: sed tantae bonitatis est, et ineffabilis clementiae, ut eligat eum, quem interim bonum cernit, et scit malum futurum, dans ei potestatem conversionis et poenitentiae, juxta illum sensum Apostoli: Ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4, 5). Neque enim ideo peccavit Adam, quia Deus hoc futurum noverat; sed praescivit Deus, quasi Deus, quod ille erat propria voluntate facturus. Accusa ergo Deum mendacii, quare dixerit per Jonam: Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur (Joan. III, 4). Sed respondebit tibi per Jeremiam: Ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et ad summam loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud, si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei (Jerem. XVIII, 7 seqq.). Indignabatur quondam et Jonas, cur Deo fuerit jubente mentitus: sed injusti moeroris arguitur, malens cum pernicie innumerabilis populi verum dicere, quam cum tantorum salute mentiri. Ponitur ei exemplum: Tu doles super hedera, sive cucurbita in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est, et una nocte periit, et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam (Joan. IV, 10, 11). Si in parvulorum aetate et simplicium, quos certe peccatores fuisse non poteris approbare, tanta fuit hominum multitudo, quid dicemus de utriusque sexus aetate diversa, quae juxta Philonem, et prudentissimum philosophorum (Platonem in Timaeo), ab infantia usque ad decrepitam senectutem, septennario ordine devolvitur, dum sibi sic invicem aetatum incrementa succedunt, ut quando de alia transeamus ad aliam, sentire minime valeamus?