• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber tertius

9.

Ex novo Testamento. — Apostolus Paulus cum Dei beneficia celeri sermone narrasset, ad extremum intulit: Et ad haec quis idoneus (I Cor. II, 16)? Unde et in alio loco dicit: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos fecit nos novi Testamenti ministros, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (I Cor. III, 4, 5). Adhuc audemus per liberum arbitrium superbire, et abuti beneficiis Dei in contumeliam largitoris? cum idem vas electionis apertissime scribat: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut abundantia fortitudinis nostrae sit ex Deo, et non ex nobis (I Cor. IV, 7). Unde et in alio loco, retundens haereticorum impudentiam, loquitur: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Neque enim qui seipsum commendat, ipse probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17). Et iterum: Nihil enim mihi defuit ab his, qui supra modum sunt Apostoli, licet nihil sim. (II Cor. XII, 11) Petrus loquitur ad Dominum, signorum magnitudine conturbatus: Recede a me, quia homo peccator sum (Luc. V, 8). Et Dominus ad discipulos: Ego sum vitis et vos rami, qui manet in me, et ego in eo, iste affert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere (Joan. I, 55). Sicut rami et flagella vitium illico contabescunt, cum fuerint a matrice praecisa, ita omnis hominum fortitudo marcessit et deperit, si a Dei auxilio deseratur. Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Quando dicit, nemo potest venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem: quod etiam si velit ad Christum pergere, nisi fiat illud quod sequitur: nisi Pater meus coelestis traxerit eum, nequicquam cupiat, et frustra nitatur. Simul et hoc animadvertendum, quod qui trahitur, non sponte currit, sed aut retrectans et tardus, aut invitus adducitur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung