• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

4.

Quomodo datum liberum arbitrium. Libertati non officit Dei gratia. — A. Non sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum. C. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae ex semel dati liberi arbitrii gratia conserventur. Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possum agere: nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis; sed in utroque suum vel recipiet, vel damnabit auxilium. A. Dic ergo simpliciter, cur Dei auferas gratiam? Quidquid enim tollis in partibus, necesse est ut et in genere neges. C. Non nego gratiam, cum ita me a Deo asseram conditum, ut per Dei gratiam meae datum sit voluntati, vel facere quid, vel non facere. A. Dormitat ergo Deus in operibus nostris, semel data liberi arbitrii potestate: nec orandus est, ut in singulis operibus nos juvet, cum voluntatis nostrae sit et proprii arbitrii, vel facere si volumus, vel non facere si nolumus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung