• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber tertius

17.

Quomodo infantes sine peccato sint. — C. Non possum ultra differre: omnis vincitur patientia vestrorum iniquitate verborum. Oro te, quid infantuli peccavere? nec conscientia eis delicti imputari potest, nec ignorantia, qui juxta Jonam prophetam manum dexteram nesciunt et sinistram (Jon. ult.). Peccare non possunt, et possunt perire: genua labant, vagitus verba non explicant, balbutiens lingua ridetur, et aeternae miseriae cruciatus miseris praeparantur. A. Ah! nimium disertus esse coepisti, ut non licam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt in magistros. Antonius orator egregius, in cujus laudibus Tullius pertonat, disertos se ait vidisse multos, eloquentem adhuc neminem. Noli ergo mihi oratorum et non tuis floribus ludere, per quos solent imperitorum atque puerorum aures decipi, sed simpliciter dic mihi quid sentias. C. Hoc dico, concedas mihi saltem eos esse sine peccato, qui peccare non possunt. A. Concedam si in Christo fuerint baptizati, nec illico me tenebis in assensum sententiae tuae, qua dixisti posse hominem sine peccato esse si velit: isti enim nec possunt, nec volunt: sed sine ullo peccato per Dei gratiam sunt, quam in baptismo susceperunt. C. Cogis me, ut ad invidiosum illud veniam, et dicam tibi: Quid enim peccaverunt? ut statim in me populorum lapides conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias. A. Ille haereticum interficit, qui esse haereticum patitur. Caeterum nostra correptio, vivificatio est: ut haeresi moriens, vivas catholicae fidei. C. Sinos scitis haereticos, cur non accusatis? A. Quia Apostolus (Tit. III) me docet haereticum post unam et secundam correptionem vitare, non accusare, sciens quia perversus sit, et suo judicio damnatus. Alioqui stultissimum est, super fide mea, me ex alterius pendere judicio. Quid enim si te alius catholicum dixerit, statimne assensum tribuam? Quicumque te defenderit, et perversa credentem bene sentire dixerit, non hoc agit, ut te infamia liberet, sed ut se infamet perfidiae. Multitudo sociorum nequaquam te catholicum, sed haereticum esse demonstrabit. Verum haec Ecclesiastico calcentur pede, ne quasi parvulis flentibus tristior quaedam imago monstretur. Hoc nobis praestet Dei timor, ut omnes alios contemnamus timores. Proinde aut defende quod credis, aut relinque quod defendere non potes. Quemcumque in defensionem tui adduxeris, non patronum, sed socium nominabis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung