24.
Hilarionem colebat M. Antonius. – Tempus me deficiet, si voluero universa signa, quae ab eo perpetrata sunt, dicere. In tantam enim a Domino fuerat elevatus gloriam, ut beatus quoque Antonius audiens conversationem eius, scriberet ei, libenterque eius epistolas sumeret. Et si quando de Syriae partibus ad se languentes perrexissent, diceret eis: Quare vos tam longe vexare voluistis, cum habeatis ibi filium meum Hilarionem? Exemplo itaque eius [0040D] per totam Palaestinam innumerabilia monasteria esse coeperunt, et omnes ad eum Monachi certatim currere. [0041A] Quod [al. Quos] ille cernens, laudabat Domini gratiam; et ad profectum animae singulos cohortabatur, dicens: Praeterire figuram huius mundi; et illam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo.