• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XVIII

47.

Constantia dolore mortua propter furatum corpus S. Hilarionis. – Non mihi videtur in calce libri tacenda Constantiae illius sanctissimae mulieris devotio, quae perlato ad se nuntio, quod corpusculum Hilarionis Palaestinae esset, statim exanimata est, veram in servum Dei dilectionem etiam morte comprobans. Erat enim solita pervigiles in sepulcro eius noctes ducere, et quasi cum praesente ad adiuvandas orationes [0053A] suas sermocinari. Cernas usque hodie miram inter Palaestinos et Cyprios contentionem, his corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus. Et [0054A] tamen in utrisque locis magna quotidie signa fiunt; sed magis in hortulo Cypri, forsitan quia plus illum locum dilexerit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Vita S. Hilarionis
Übersetzungen dieses Werks
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) vergleichen
The Life of S. Hilarion vergleichen
Vie de Saint Hilarion vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung